monumenta.ch > Hieronymus > ad Ephesios, 3 > sectio 5 > Iosue, 10 > Genesis, 43 > bkeCod.15.99r > Psalmi, 68 > Genesis, 35 > Isaias, 29 > Canticum, 2 > ad Romanos, 8 > sectio 10 > 30 > ad Corinthios II, 8 > sectio 12 > Lucas, 21 > 10
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, IX <<<     >>> XI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT X

1 (Vers. 2.) Filii Iapheth, Gomer, et Magog et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. [Haec pene ad verbum ex Iosepho Latine vertit Hieronymus. Graeca sic habent: Ἰαφέθου μὲν οὖν τοῦ Νωέου παιδὸς ἦσαν ἑπτὰ υἱοὶ· κατοικοῦσι δὲ οὗτοι, ἀπὸ Ταύρου καὶ Ἀμάνου τῶν ὀρῶν ἀρξάμενοι, καὶ προῆλθον ἐπὶ μὲν τῆς Ἀσίας, ἄχρι ποταμοῦ Τανάἳδος, ἐπὶ δὲ τῆς Εὐρώπης ἕως Γαδείρων, γῆν ἣν ἔτυχον καταλαμβάνοντες, καὶ μηδενὸς προκατοικὴσαντος, τὰ ἔθνη τοῖς αὐτῶν ἐκάλουν ὀνόμασι. Τοὺς μὲν γὰρ νῦν ὑφ᾽ Ἑλλήνων Γαλάτας καλούμενους, Γομαρεῖς δὲ λεγομένους, Γομαρὸς ἔκτισε. Μαγώγης δὲ τοὺς ἀπ᾽ αὐτοῦ Μαγώγας ὀνομασθέντας ᾤκισε, Σκύθας δὲ ὑπ᾽ αὐτῶν προσαγορευομένους, etc. quae videsis Antiquitt. lib. I, cap. 6. Confer quoque Zonaram, Eustathium in Hexaem. notasque Allacii, Syncellum, aliosque. Denique ipsum Hieronymum in Ezechiel. c. XXXVIII, 2.] Iaphet filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro, Syriae Coeles et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanain. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, Galatae: Magog, Scythae: Madai, Medi: Iavan, Iones, qui et Graeci: unde et mare Ionium. Thubal Iberi, qui et Hispani, a quibus [A quibus Celtiberi. Aliquot codices mss. A quibus Celtiberia. MARTIAN. ---Unus Reginae ms., a quibus Celtiberia.] Celtiberi, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch, Cappadoces: unde et urbs usque hodie apud eos Mazeca dicitur: (porro Septuaginta interpretes, Caphthorim Cappadoces arbitrantur:) Thiras, [Nomen Thraces, quod exciderat ab editt. Hieron. supplevimus ex quatuor nostris mss. et Rhabano, qui locum ex Hieronymo describit. Quin ipse etiam sensus coegit, qui antea mancus erat. Iosephus quoque Θειρὰς δὲ Θείρας (alii Θρᾶκας) μὲν ἐκάλεσεν, ὧν ἦρξεν. Ἕλληνες δὲ Θρᾶκας αὐτοὺς μετωνόμασαν. Vide et Isidorum lib. IX Orig. cap. 2.] Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio [Scio quemdam Gog, etc. Sanctum Ambrosium intelligit, qui lib. II de Fide cap. 16, ad Gothorum historiam refert, quae de Gog dicta leguntur Ezechielis capite XXXVIII et XXXIX. Sed difficilis admodum fuit consensus historicus cum Ambrosiana expositione praesumpta. Hinc modeste dum eam repudiat Hieronymus, ad praelii ipsius finem provocat, dicens: Quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstratur. Et Prooemio in librum undecimum Comment. in Ezech.: Illud breviter admoneo, quod vir nostrae aetatis haud ignobilis ad imperatorem scribens super hac natione dixerit: Gog iste, Gothus est. Cui qua ratione possint omnia quae in ea scripta sunt, aptari, non est meum, sed eorum, qui hoc putant, disserere. Noluit quippe opinionem illam apertius confutare, ut eius auctori verecunde parceret. Sed quid nunc sentiendum de neoterico scriptore, qui sibi credibile astruit Hieronymum, si post victoriam Theodosii scripsisset, hac in re Ambrosio fuisse accessurum. Nescit adhuc bonus vir, Hieronymum Hebraicas Quaestiones scripsisse in Genesim annis novem post reportatam a Theodosio victoriam. Nam de Gothis in Thracia victor Theodosius scribitur anno Christi 379, cum Hieronymus librum Hebraicarum Quaestionum in Genesim ediderit circa annum 388. Haec interim propter studium veritatis breviter dicta sufficiant, ne si multa congererem, bellum Gothicum redintegrare viderer. Caeterum in antea editis pro praesenti monstratur, legitur corrupte futurum monstrabitur. Similiter vagantium pro bacchantium. MARTIAN. ---Hic vulgo creditur S. Ambros. lib. II de Fide ad Gratianum Augustum cap. 16, quem rursum reprehenderit S. doctor in prooemio lib. XI Commentarior. in Ezechiel: Illud breviter admoneo, quod vir nostrae aetatis haud ignobilis ad Imperatorem scribens, super hac natione dixerit, Gog iste Gothus est, cui qua ratione possint omnia, quae in ea scripta sunt, aptari, non est meum, sed eorum, qui hoc putant, disserere. Hieronymo fere concinit Augustinus lib. II de Civit. Dei. c. 12: Gentes istae, quas appellat Gog, et Magog, non sic sunt accipiendae tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive quos quidam suspicantur Getas, et Messagetas propter litteras horum nominum primas, sive aliquos alios alienigenas, et a Romano iure seiunctos. Sic Dorotheus, sive Dorothei interpres in Abdiam, Dictum hoc superficie tenus est contra Scythas, hoc est contra Gog et Magog. Vid. Martian. confratrem suum S. Ambrosii editorem satis acerbe castigantem.] quemdam Gog et Magog, tam de praesenti loco, quam de Ezechiel, ad Gotthorum nuper in terra nostra bacchantium historiam retulisse, quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstratur. Et certe Gotthos omnes retro eruditi, magis Getas, quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes, quas de Iapheth venire stirpe memoravi, aquilonis partem inhabitant.
2 (Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez [Asc he nez et Riphath. Manuscripti Latini retinent Rifan, pro Riphath; sic infra vocem Graecam, πέντην pro πέμπτην. MARTIAN. ---Velim ego suppleri hic verba, condidit ascenagos; alioqui sensus videtur imperfectus. Et Iosephus quidem, ex quo fere haec omnia desumpta sunt, Ἀσχάναξος μὲν, inquit, Ἀσχανάξους ᾤκισεν, οἳ νῦν Ῥηγῖνες ὑπὸ τῶν Ἑλλήνων καλοῦνται, etc. Aschanaxus Aschanaxos condidit, qui nunc Rhegines nominantur a Graecis, etc. S. Isidorus hunc ipsum de Hieronymo locum recitans Origin. lib. IX, c. 2, legit: Ascanaz, a quo Sarmatae, quos graeci Reginos vocant. Caeterum pro Thogarma plerique mss. habent Gothorma.] Graeci Reginos vocant: Riphath, Paphlagones, Thogarma, Phrygas.
3 (Vers. 4.) Filii Iavan, Elisa, et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis. Vir secundum linguam suam et cognationem suam, et gentem suam. De Ionibus, id est, Graecis nascuntur [Iterum ex Iosepho, ut et pleraque alia. Ἰωυὰνου δὲ τοῦ Ἰαφέθου, τριῶν καὶ αὐτοῦ παίδων γενομένων, Ἐλισὰς μὲν Ἐλισαίους ἐκάλεσεν, ὧν ἦρχεν, Αἰολεὶς δὲ νῦν εἰσι. Θαρσὸς δὲ Θαρσεῖς, οὕτως γὰρ ἐκαλεῖτο τὸ παλαιὸν ἡ Κιλικία· σημεῖον δὲ, Ταρσός γὰρ παρ᾽ αὐτοῖς τῶν πολέων ἡ ἀξιολογωτάτη καλεῖται μητρόπολις οὖσα, τὸ ταῦ πρὸς τὴν κλῆσιν ἀντὶ τοῦ θήτα μεταβαλλόντων. A Iovano autem Iaphethi filio, et ipso tres filios habente, ortus Elysas Elysaeis nomen dedit, quorum fuit princeps: nunc vero Aeoles habentur. Tharsus autem Tharsensibus; sic enim olim appellabatur Cilicia. Indicio autem est, quod urbs apud eos celeberrima, eademque metropolis dicta sit Tarsus, theta ad nomen variandum ab eis converso in tau. confer Epistolam 37 ad Marcellam num. 21, et quae ibi annotamus.] Elisaei, qui vocantur Aeolides: unde et quinta lingua Graeciae Aeolis appellatur, quam illi vocant πέμπτην διάλεκτον. THARSIS Iosephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis litteram vitiose a posteris in τ dicens fuisse corruptam: unde et metropolis eorum civitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa. Cethim, sunt Citii, a quibus usque hodie quoque urbs Cypri [Praestat hic quoque Iosephum audire: Χέθιμος δὲ Χεθιμὰ τὴν νῆσον ἔσχεν, Κύπρος αὕτη υῦν καλεῖται. Chethimus autem Chethimam insulam occupavit: ipsa vero nunc Cyprus vocatur. Et post pauca: μία τῶν ἐν Κύπρῳ πολέων ἰσχύσασα τὴν προσηγορίαν φυλάξαι Κίτιος γὰρ ὑπὸ τῶν ἐξελληνισάντων αὐτὴν καλεῖται. Una urbium in Cypro, cui accidit, ut nomen suum servaret, Citium appellatur ab his, qui eam in formam Graecam immutarunt. Martianaeus videtur credidisse ipsam urbem Cypri-Citium, sic enim scribit, appellatam. Vide supra Hieronymi librum de Nominibus. In Commentariis in Isai. c. XXIII: De terra, inquit, Cethim, quam Cyprum quidam interpretantur, usque hodie enim est apud eos urbs Citium, etc. Et in Ieremiae cap. II: Insulas Cethim vel Italiae, vel occidentalium partium debemus accipere ab eo, quod terrae Iudaeae Cyprus insula, in qua urbs hoc vocabulo nuncupatur (nempe Cethim) vicina sit.] Citium nominatur. Dodanim, Rhodii: ita [Atque adeo , Rhodanim legisse videntur pro , Dodanim. Multo autem recentius Rhodiorum nomen esse, Bochartus contendit. Sisinnius Capito laudatur a Servio in Aeneid. I, Phlegontis, quos hic innuere videtur Hieronymus, de Olympionicis libri desiderantur.] enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros, et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros: et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatas: qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus, omnia maritima loca usque ad oceanum possedere Britannicum.
4 (Vers. 6.) Filii Cham, Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur: Mesraim, Aegyptus: Phuth, Libyes. A quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores tam Graeci quam Latini, huius rei testes sunt. Quare [Innuit Iosephus hanc fuisse causam, Λαβίμου τοῦ μόνου κατοικήσαντος ἐν Λιβύῃ, καὶ τὴν χώραν ἀπ᾽ αὐτοῦ καλέσαντος, Quod solus Labimus, colonis in Libyam ductis, regionem a se denominavit. Vid. infra ad vers. 13.] autem in una tantum climatis parte, antiquum Libyae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, disserere non huius loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram, quam Iudaei deinceps possederunt, eiectis Chananaeis.
5 (Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca. Saba a quo Sabaei, de quibus Virgilius (II Georg.): Solis est thurea virga Sabaeis. Et alibi, (I Aeneid.) . . . . . centumque Sabaeo Thure calent arae. Evila, Getuli, in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. Regma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.
6 (Vers. 7.) Filii Regma, Saba et Dadan. Hic Saba per SIN litteram scribitur, supra vero per SAMECH, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba, Arabia, nam in septuagesimo [Unus Regin. ms. in Septuagesimo psalmo, iuxta Hebraeorum ordinem. Est autem in Hebraeo: .] primo psalmo, ubi nos habemus, [Rege Saba et Saba. In Hebraeo ita legimus , malce sceba, usba, id est, reges Sceba et Seba. Primum nomen per sin, et secundum per samech, ut verissime observat Hieronymus. MARTIAN.] Reges Arabum et Saba munera offerent: in Hebraeo scriptum est, Reges Saba, et Saba: primum nomen per SIN, secundum per SAMECH. Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga.
7 (Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
8 (Vers. 10.) Et fuit, inquit, caput regni ipsius Babel et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar. Nemrod, filius Chus, arripuit insuetam primus in populo tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantium, BABEL appellata est. Babel enim interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est, in Edissa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis: et in Chalanne, quae postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc [Erat Ctesiphon Calonitidis Assyriae provinciae metropolis, tribus a Seleucia milliaribus.] Κτησιφὼν appellatur.
9 (Vers. 11.) De terra illa exiit Assur, et aedificavit Ninivem, et Robooth civitatem. De terra hac Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii, Ninum condiderunt, urbem magnam, quam Hebraei appellant NINIVEM. Ad cuius vel ruinam vel poenitentiam, tota Ionae pertinet prophetia. Quod autem ait: Ninivem et Rooboth civitatem, non putemus duas esse urbes: sed quia Rooboth plateae interpretantur, ita legendum est: Et aedificavit Niniven, et plateas civitatis.
10 (Vers. 13.) Et Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, et Phetrosim, et Chasloim, e quibus egressi sunt Philistiim et Caphthorim. Exceptis Laabim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur: et Chasloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae [Ita saepe laudatus Iosephus, Νεδέμου τε καὶ Φεθρωσίμου, καὶ Χεσλοίμου, καὶ Χεφθορίμου πέρα τῶν ὀνομάτων, οὐδὲν ἲσμεν. Ὁ γὰρ Αἰθιοπικὸς πόλεμος, περὶ οὗ δηλώσομεν ὕστερον, ἁναστάτους αὐτῶν τὰς πόλεις ἐποίησεν. Nedemi etiam, et Phethrosimi, et Chesloemi; et Chephthorimi, praeter nomina, nihil plane novimus: bello enim Aethiopico, de quo postea narrabimus, urbes eorum eversae sunt.] sex gentes ignotae nobis sunt, quia [Al. qua] bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.
11 (Vers. 15.) Et Chanaan genuit Sidona primogenitum suum, et Chettaeum, et Iebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, et Samaraeum, et Amathaeum. De [Haec quoque sunt ad Iosephi sententiam et pene verba: Ἐγένοντο δὲ ἐκ Καναάνου παῖδες· Σιδώνιος δὲ καὶ πόλιν ἐπώνυμον ἔκτισεν ἐν τῇ Φοινίκῃ, Σιδών δ᾽ ὑφ᾽ Ἑλλήνων καλεῖται· Ἀμάθιος δὲ Ἀμαθινὴν κατῴκισεν, ἥτις ἐστὶ καὶ νῦν ὑπὸ τῶν ἐπιχωρείων Ἀμάθν καλουμένη, Μακεδόνες δ᾽ αὐτὴν Ἐπιφάνιαν ἀφ᾽ ἑνός τῶν ἀπογόνων ἐπωνόμασαν· Ἀρουδαῖος δὲ Ἄραδον τὴν νῆσον ἔσχεν. Ἀρουκαῖος δὲ Ἀρκὴν τὴν τῷ Λιβάνῳ. Chanaani autem filii fuerunt, Sidonius, qui et sui nominis urbem in Phoenice exstruxit. Sidon etiam a Graecis vocatur: Amathius autem Amathinem habitavit, quae etiam adhuc superest, et ab incolis Amathe appellatur; Macedones vero eam Epiphaniam ab uno e successorum Alexandri filiis denominaverunt. Arudaeus autem Aradum insulam habuit: Arucaeus vero Arcen urbem in Libano sitam.] Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Deinde Aracaeus, qui Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. A quo haud procul alia civitas fuit nomine Sini quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei; quibus [Quibus Emessa nobilis Syriae Coeles civitas. Insigni mendacio libri antea editi posuerunt hoc loco Edessam urbem Mesopotamiae, pro Emessa Coeles Syriae civitate. Consule tabulas geographicas et descriptionem Syriae veteris. MARTIAN. ---Eadem sentiunt Paraphrastes Chaldaeus uterque, Ionathas, et Onkelosus, quin Arabicus quoque interpres, quibus Samaraei , Emesseni appellantur. Eusebius Simyram, quae iuxta Orthosiam urbs est ad Phoenicis oras, Samaraeorum coloniam esse censuit.] Emessa nobilis Syriae Coeles civitas. Amath usque ad nostrum tempus, tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli [Non illam tamen celeberrimam Antiochiam Syriae metropolim cognomento magnam, sed alteram minoris amplitudinis ac famae, quae et Epiphania appellata est. Mox pro Emath duo Reginae mss. Emmas praeferunt: duoque alii consonantes pro consolantes. Porro Emath ipsam designare Emessam inclytam urbem ad Orontem, nonnulli verosimilius arbitrantur.] Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant: et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emach.
12 (Vers. 19.) Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara usque ad Garam pergentibus Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim [Reginae mss. usque Leset, aut Leshe, tum hic, cum paulo infra.] usque ad Lise. Quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt omnibus, hoc tantum annotandum videtur, quod Lise ipsa sit, quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt.
13 (Vers. 22.) Filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum Oceanum tenent. Est autem Elam, a quo Elamitae principes Persidis. De Assur ante iam dictum est, quod [Male penes Rhabanum Niniven. Iosephus Ἀσούρας δὲ Νῖνον οἰκίζει πόλιν. Asuras autem Ninum urbem condidit. Caetera quoque ex Iosepho repete. Mox aliquot mss. Ludim, a quo Lydia.] Ninum urbem condiderit. Arphaxad a quo Chaldaei: Lud a quo Lydii: Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus.
14 (Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. Us Trachonitidis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelen Syriam tenuit principatum: a quo Septuaginta Interpretes in libro Iob, ubi in Hebraeo scribitur, terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt. Ul, a quo Armenii: Gether, a quo [Quos Hieronymus Acarnanios, sive Carios, Iosephus Βακτριανοὺς, Bactrianos vocat; et deinde Μησαναίους (Cedren. et Syncell. Μεσηνίους) quos ille Maeones a Mes dicit. Caeterum pro sive Carii, legendum hic penes Hieronymum videtur, sive Curii, atque infra Curiae pro Cariae. Stephanus: Ἀκαρνανία χώρα κεκωεισμένη (F. κεχωρισμένη) τῶν Κουρήτων πρὸς Ἀχελόῳ· διὸ καλοῦνται οἱ μὲν κειρόμενοι Κουρῆτες, οἱ δὲ ἀκούρευτοι Ἀκαρνᾶνες. Quod autem Hieronymus et Isidorus Curetas cum Acarnanibus confundunt, idem ab aliis quoque factum narrat Strabo. Vid. Isidor. l. IX, cap. 2.] Acarnanii, sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta Interpretes Mosoch dixerunt, nunc vocantur Maeones.
15 (Vers. 24.) Arphaxad genuit Sela, et Sela genuit Heber. Ex Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. Heber, a quo Hebraei, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus eius linguae in Babylone divisae sunt.
16 (Vers. 26.) Iectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asermoth, et Iare, et Aduram, et Uzal, et Decla, Ebal, Abimael, Seba, Ophir, Evila, et Iobab. Tredecim harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur, ut primum, vel quae immutata sunt, ignorantur. Possederunt autem a Cophene fluvio, omnem Indiae regionem, quae vocatur [Vide quae supra in Locorum libro annotavimus ad voces Evilat, et Ophir, et Sophira. Constanter Hieron. Hieriam pro Σηείᾳ, Seria hic quoque retinet.] Hieria.
Hieronymus HOME

bsb4610.82

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Hieronymus > ad Ephesios, 3 > sectio 5 > Iosue, 10 > Genesis, 43 > bkeCod.15.99r > Psalmi, 68 > Genesis, 35 > Isaias, 29 > Canticum, 2 > ad Romanos, 8 > sectio 10 > 30 > ad Corinthios II, 8 > sectio 12 > Lucas, 21 > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik